Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

vultis hoc certamen uxoribus vestris inicere, Quirites, ut divites id habere velint, quod nulla alia possit;

143
pauperes, ne ob hoc ipsum contemnantur, supra vires se extendant?

ne eas simul pudere, quod non oportet, coeperit, quod oportet, non pudebit. quae de suo parabit, quae non poterit, virum rogabit.

miserum illum virum, et qui exoratus et qui non exoratus erit, cum, quod ipse non dederit, datum ab alio videbit.

nunc vulgo alienos viros rogant et, quod est, legem et suffragia rogant et a quibusdam impetrant. adversus te et rem tuam et liberos tuos exorabilis es; simul lex modum sumptibus uxoris tuae facere desierit, tu numquam facies.

nolite eodem loco existimare, Quirites, futuram rem, quo fuit, antequam lex de hoc ferretur. et hominem improbum non accusari tutius est quam absolvi, et luxuria non mota tolerabilior esset, quam erit nunc, ipsis vinculis, sicut ferae bestiae, irritata, deinde emissa.

ego nullo modo abrogandam legem Oppiam censeo; vos quod faxitis, deos omnis fortunare velim.”

post haec tribuni quoque plebi, qui se erant. in sententiam adiecissent, tum L. Valerius pro rogatione ab se promulgata ita disseruit: “si privati tantummodo ad suadendum dissuadendumque id, quod ab nobis rogatur, processissent, ego quoque, cum satis dictum pro utraque parte existimarem, tacitus suffragia vestra expectassem;

nunc cum vir gravissimus, consul M. Porcius, non auctoritate solum, quae tacita satis momenti habuisset, sed oratione etiam longa et accurata insectatus sit rogationem nostram, necesse est paucis respondere.

qui tamen plura verba in castigandis matronis quam in rogatione nostra dissuadenda consumpsit, et quidem ut in dubio poneret, utrum id,