Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
consulibus ambobus Italiam provinciam esse, et duas urbanas scribere eos legiones, ut dimissis, quos senatus censuisset, exercitibus octo omnino Romanae legiones essent.
ver sacrum factum erat priore anno, M. Porcio et L. Valerio consulibus.
id cum P. Licinius pontifex non esse recte factum collegio primum, deinde ex auctoritate collegii patribus renuntiasset, de integro faciendum arbitratu pontificum censuerunt, ludosque magnos, qui una voti essent, tanta pecunia,
quanta adsoleret, faciendos; ver sacrum videri pecus, quod natum esset inter kal. Martias et pridie kal. Maias P. Cornelio et Ti. Sempronio consulibus.
censorum inde comitia sunt habita. creati censores
gratiam quoque ingentem apud eum ordinem pepererunt, quod ludis Romanis aedilibus curulibus imperarunt, ut loca senatoria secernerent a populo; nam antea in promiscuo spectabant. equitibus quoque perpaucis adempti equi, nec in ullum ordinem saevitum. atrium Libertatis et villa publica ab iisdem refecta amplifcataque.
sacrum ludique Romani votivi, quos voverat Ser. Sulpicius Galba consul, facti. cum spectaculo eorum occupati animi hominum essent,
Q. Pleminius, qui propter multa in deos hominesque scelera Locris admissa in carcerem coniectus fuerat, comparaverat homines, pluribus simul locis urbis nocte incendia facerent, ut in consternata nocturno tumultu civitate refringi posset.
ea res indicio consciorum palam facta delataque ad senatum est. Pleminius in inferiorem demissus carcerem est necatusque.
coloniae civium Romanorum eo anno deductae sunt Puteolos, Volturnum, Liternum, treceni homines in singulas.
item Salernum coloniae civium Romanorum deductae sunt. deduxere triumviri Ti. Sempronius Longus, qui tum consul erat, M. Servilius, Q. Minucius Thermus. ager divisus est,
qui Campanorum fuerat. Sipontum item in agrum, qui Arpinorum fuerat, coloniam civium alii triumviri, D. Brutus, M. Baebius Tamphilus, M. Helvius, deduxerunt. Tempsam item et Crotonem coloniae civium Romanorum deductae.
Tempsanus ager de Bruttiis captus erat;
Bruttii Graecos expulerant; Crotonem Graeci habebant. triumviri Cn. Octavius, L. Aemilius Paulus, C. Laetorius Crotonem, Tempsam L. Cornelius Merula, Q. * *, C. Salonius deduxerunt.
prodigia quoque alia visa eo anno Romae sunt alia nuntiata. in foro et comitio et Capitolio guttae visae sunt.
et terra aliquotiens pluvit, et caput Vulcani arsit. nuntiatum est Nare amni lac fluxisse. pueros ingenuos Arimini sine oculis ac naso, et in Piceno agro non pedes, non manus habentem
ea prodigia ex pontificum decreto procurata. et sacrificium novemdiale factum est, quod Hadriani nuntiaverant in agro suo lapidibus pluvisse.
in Gallia L. Valerius Flaccus proconsul circa Mediolanium cum Gallis Insubribus et Bois, qui Dorulato duce ad concitandos Insubres Padum transgressi erant, signis collatis depugnavit. decem milia,
hostium sunt caesa. per eos dies collega eius M. Porcius Cato ex Hispania triumphavit. tulit in eo triumpho argenti infecti viginti quinque milia pondo, bigati centum viginti tria milia, Oscensis quingenta quadraginta, auri pondo mille quadringenta.
militibus ex praeda divisit in singulos ducenos septuagenos aeris, triplex equiti.