Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Aetoli vero eam rem omnibus conciliis lacerare: cum Philippo non ante desitum bellari, quam omnibus excederet Graeciae urbibus; tyranno relictam Lacedaemonem;
regem autem legitimum, qui in Romanis fuerit castris, ceterosque nobilissimos cives in exilio victuros;
Nabidis dominationis satellitem factum populum Romanum. Quinctius ab Argis Elatiam, unde ad bellum Spartanum profectus erat, copias reduxit.
sunt qui non ex oppido proficiscentem bellum gessisse tyrannum tradant,
sed castris adversus Romana positis castra diuque cunctatum, quia Aetolorum auxilia expectasset, coactum ad extremum acie confligere impetu in pabulatores suos a Romanis facto;
eo proelio victum castrisque exutum pacem petisse, cum cecidissent quattuordecim milia militum, capta plus quattuor milia essent.
eodem fere tempore et a T. Quinctio de rebus ad Lacedaemonem gestis et a M. Porcio consule ex Hispania litterae adlatae. utriusque nomine in dies ternos supplicatio ab senatu decreta est.
L. Valerius consul, cum post fusos circa Litanam silvam Boios quietam provinciam habuisset,
comitiorum causa Romam rediit et creavit consules P. Cornelium Scipionem Africanum iterum et Ti. Sempronium Longum.
horum patres primo anno secundi Punici belli consules fuerant. praetoria inde comitia habita; creati P. Cornelius Scipio et duo Cn. Cornelii, Merenda et Blasio, et Cn. Domitius Ahenobarbus et Sex. Digitius et T. Thalna comitiis perfectis consul in provinciam rediit.
Novum ius eo anno a Ferentinatibus temptatum, Latini, qui in coloniam Romanam nomina dedissent,
cives Romani essent. Puteolos Salernumque et Buxentum adscripti coloni, qui nomina dederant, et cum ob id se pro civibus Romanis ferrent, senatus iudicavit non esse eos civis Romanos.
principio anni, quo P. Scipio iterum et Ti. Sempronius Longus consules fuerunt,
legati Nabidis tyranni Romam venerunt. iis extra urbem in aede Apollinis senatus datus est. pax, quae cum T. Quinctio convenisset, ut rata esset, petierunt impetraruntque.
de provinciis cum relatum esset, senatus frequens in eam sententiam ibat, ut, quoniam in Hispania et Macedonia debellatum foret, consulibus ambobus Italia provincia esset.
Scipio satis esse Italiae consulem censebat; alteri Macedoniam decernendam esse. bellum grave ab Antiocho imminere. iam ipsum sua sponte in Europam transgressum; quid deinde facturum censerent,
cum hinc Aetoli, haud dubii hostes, vocarent ad bellum, illinc Hannibal, Romanis cladibus insignis imperator, stimularet?
dum de provinciis consulum disceptatur, praetores sortiti sunt; Cn. Domitio urbana iurisdictio, T. Iuventio peregrina evenit P. Cornelio Hispania ulterior, Sex.
Digitio citerior duobus Cn. Corneliis Blasioni Sicilia, Merendae Sardinia. in Macedoniam novum exercitum transportari non placuit,
eum, qui esset ibi, reduci in Italiam a Quinctio ac dimitti; item eum exercitum dimitti, qui cum M. Porcio Catone in Hispania esset;