Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
nunc cum vos intueor, Romanos esse video,
qui rerum divinarum foedera, humanarum fidem socialem sanctissimam habeatis; cum me ipse respexi, eum me esse spero, cui et publice, sicut ceteris Lacedaemoniis, vobiscum vetustissimum foedus sit et meo nomine privatim amicitia ac societas, nuper Philippi renovata.
at enim ego eam violavi et everti,
quod Argivorum civitatem teneo. quo modo hoc tuear? re an tempore? res mihi duplicem defensionem praebet; nam et ipsis vocantibus ac tradentibus urbem eam accepi, non occupavi, et accepi, cum Philippi partium, non in vestra societate esset.
tempus autem eo me liberat, quod, cum iam Argos haberem, societas mihi vobiscum convenit, et, ut vobis mitterem ad bellum auxilia, non, ut Argis praesidium deducerem,
pepigistis. at hercule in ea controversia, quae de Argis est, superior sum et aequitate rei, quod non vestram urbem,
sed hostium, quod volentem, non vi coactam accepi, et vestra confessione, quod in condicionibus societatis Argos mihi reliquistis;