Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

qua impetrata re Pythagoras ad imperatorem venit nullis cum mandatis, quam ut tyranno colloqui cum imperatore liceret.

consilio advocato cum omnes dandum colloquium censuissent, dies locusque constituitur.

in mediae regionis tumulos modicis copiis sequentibus cum venissent, relictis ibi in statione conspecta utrimque cohortibus Nabis cum delectis custodibus corporis,

Quinctius cum fratre et Eumene rege et Sosila Rhodio et Aristaeno, Achaeorum praetore, tribunisque militum paucis descendit.

ibi permisso, ut seu dicere prius seu audire mallet, ita coepit tyrannus: “si ipse per me, T. Quincti vosque qui adestis, causam excogitare, cur mihi aut indixissetis bellum aut inferretis, possem, tacitus eventum fortunae meae expectassem;

nunc imperare animo nequivi, quin, priusquam perirem, cur essem, scirem. et

167

si tales essetis, qualis esse Carthaginienses fama est, apud quos nihil societatis fides sancti haberet, in me quoque vobis quid faceretis minus pensi esse non mirarer;