Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

institit deinde reputare secum ipse, quem ad modum promissi fidem praestaret. quod cum expedire non posset, ab amore temerarium atque impudens mutuatur consilium:

nuptias in eum ipsum diem parari repente iubet, ne quid relinqueret integri

547
aut Laelio aut ipsi Scipioni consulendi velut in captivam, quae Masinissae iam nupta foret.

factis nuptiis supervenit Laelius, et adeo non dissimulavit improbare se factum, ut primo etiam cum Syphace et ceteris captivis detractam lecto geniali mittere ad Scipionem conatus sit.

victus deinde precibus Masinissae orantis, ut arbitrium, utrius regum duorum fortunae accessio Sophoniba esset, ad Scipionem reiceret, misso Syphace et captivis ceteras urbes Numidiae, quae praesidiis regiis tenebantur, adiuvante Masinissa recipit.

Syphacem in castra adduci cum esset nuntiatum, omnis velut ad spectaculum triumphi multitudo effusa est.

praecedebat ipse vinctus, sequebatur grex nobilium Numidarum. tum quantum quisque plurimum poterat, magnitudini Syphacis famaeque gentis victoriam suam augendo addebat: