Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

si victricem attingere dexteram, precor quaesoque per maiestatem regiam, in qua paulo ante nos quoque fuimus, per gentis Numidarum nomen, quod tibi cum Syphace commune fuit, per huiusce regiae deos,

qui te melioribus ominibus accipiant, quam Syphacem hinc miserunt, hanc veniam supplici des, ut ipse, quodcumque fert animus, de captiva tua statuas neque me in cuiusquam Romani superbum et crudele arbitrium venire sinas.

si nihil aliud quam Syphacis uxor fuissem, tamen Numidae atque in eadem mecum Africa geniti quam alienigenae et externi fidem experiri mallem;

quid Carthaginiensi ab Romano, quid filiae Hasdrubalis timendum sit, vides. si nulla re alia potes, morte me ut vindices ab Romanorum arbitrio,

oro obtestorque.” forma erat insignis et florentissima aetas; itaque cum modo genua modo dextram amplectens in id, ne cui Romano traderetur, fidem exposceret, propiusque blanditias iam oratio esset quam preces,

non in misericordiam modo prolapsus est animus victoris, sed, ut est genus Numidarum in Venerem praeceps, amore captivae victor captus. data dextra in id, quod petebatur, obligandae fidei in regiam concedit.