Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Tricipitinus populationibus arcendis sociorum agro oppositus non ultra quam in Hernicos procedit. Veturius primo proelio hostes fundit fugatque;
Lucretium, dum in Hernicis sedet, praedonum agmen fefellit supra montes Praenestinos ductum, inde demissum in campos. vastavere agros Praenestinum Gabinumque, ex Gabino in Tusculanos flexere colles;
urbi quoque Romae ingens praebitus terror, magis re subita quam quod ad arcendam vim parum virium esset. Q. Fabius praeerat urbi. is armata iuventute dispositisque praesidiis tuta omnia ac tranquilla fecit.
itaque hostes praeda ex proximis locis rapta adpropinquare urbi non ausi cum circumacto agmine redirent, quanto longius ab urbe hostium abscederent, eo solutiore cura, in Lucretium incidunt consulem, iam ante exploratis itineribus satis instructum et ad certamen intentum.
igitur praeparatis animis repentino pavore perculsos adorti aliquanto pauciores multitudinem ingentem fundunt fugantque et conpulsos in cavas valles, cum exitus haud in facili essent, circumveniunt.
ibi Volscum nomen prope deletum est. tredecim milia quadringentos septuaginta cecidisse in acie ac fuga, mille septingentos quinquaginta vivos captos, signa viginti septem militaria relata in quibusdam annalibus invenio; ubi etsi adiectum aliquid numero sit, magna certe caedes fuit.