Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
inopsque senatus auxilii humani ad deos populum ac vota vertit: iussi cum coniugibus ac liberis supplicatum ire pacemque exposcere deum.
ad id, quod sua quemque mala cogebant, auctoritate publica evocati omnia delubra inplent. stratae passim matres crinibus templa verrentes veniam irarum caelestium finemque pesti exposcunt.
inde paulatim seu pace deum impetrata seu graviore tempore anni iam circumacto defuncta morbis. corpora salubriora esse incipere;
versisque animis iam ad publicam curam, cum aliquot interregna exissent, P. Valerius Publicola tertio die, quam interregnum inierat, consules creat L. Lucretium Tricipitinum et T. Veturium Geminum, sive ille Vetusius fuit.
ante diem tertium idus Sextiles consulatum ineunt iam satis valida civitate, ut non solum arcere bellum, sed ultro
igitur nuntiantibus Hernicis in finis suos transcendisse hostis inpigre promissum auxilium. duo consulares exercitus scripti. Veturius missus in Volscos ad bellum ultro inferendum;