Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ibi vero Sulpicius negare cunctandi tempus esse, circumventos interclusosque ab suis vociferans, ni equestre proelium conixi omni vi perficerent.

nec fugare equitem integrum satis esse; conficerent equos virosque, ne quis reveheretur inde ad proelium aut integraret pugnam; non posse illos resistere sibi, quibus conferta peditum acies cessisset.

haud surdis auribus dicta. inpressione una totum equitatum fudere, magnam vim ex equis praecipitavere, ipsos equosque spiculis confodere. is finis pugnae equestris

213
fuit.

tunc adorti peditum aciem nuntios ad consules rei gestae mittunt, ubi iam inclinabatur hostium acies. nuntius deinde et vincentibus Romanis animos auxit et referentes gradum perculit Aequos.

in media primum acie vinci coepti, qua permissus equitatus turbaverat ordines;

sinistrum deinde cornu ab Quinctio consule pelli coeptum; in dextro plurimum laboris fuit. ibi Agrippa, aetate viribusque ferox, cum omni parte pugnae melius rem geri quam apud se videret, arrepta signa ab signiferis ipse inferre, quaedam iacere etiam in confertos hostes coepit;

cuius ignominiae metu concitati milites invasere hostem. ita aequata ex omni parte victoria est. nuntius tum a Quinctio venit victorem iam se imminere hostium castris; nolle inrumpere, antequam sciat debellatum et in sinistro cornu esse;