Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cohortes sibi quaeque centuriones legerunt, bini senatores singulis cohortibus

212
praepositi. haec omnia adeo mature perfecta accepimus, ut signa eo ipso die a quaestoribus ex aerario prompta delataque in campum quarta diei hora mota ex campo sint exercitusque novus paucis cohortibus veterum militum voluntate sequentibus manserit ad decimum lapidem.

insequens dies hostem in conspectum dedit, castraque ad Corbionem castris sunt coniuncta.

tertio die, cum ira Romanos, illos, cum totiens rebellassent, conscientia culpae ac desperatio inritaret, mora dimicandi nulla est facta.

in exercitu Romano cum duo consules essent potestate pari, quod saluberrimum in administratione magnarum rerum est, summa imperii concedente Agrippa penes collegam erat, et praelatus ille facilitati summittentis se comiter respondebat communicando consilia laudesque et aequando inparem sibi.

in acie Quinctius dextrum cornu, Agrippa sinistrum tenuit; Sp. Postumio Albo legato datur media acies tuenda, legatum alterum P. Sulpicium equitibus praeficiunt.

pedites ab dextro cornu egregie pugnavere haud segniter resistentibus Volscis.

P. Sulpicius per mediam aciem cum equitatu perrupit. unde cum eadem reverti posset ad suos, priusquam hostis turbatos ordines reficeret, terga inpugnare hostium satius visum est; momentoque temporis in aversam incursando aciem ancipiti terrore dissipasset hostes, ni suo proprio eum proelio equites Volscorum et Aequorum exceptum aliquamdiu tenuissent.