Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
haerete adfixi contionibus et in foro vivite; sequetur vos necessitas militandi, quam fugitis. grave erat in Aequos et Volscos proficisci; ante portas est bellum; si inde non pellitur, iam intra moenia erit et arcem et Capitolium scandet et in domos vestras vos persequetur.
biennio ante senatus dilectum haberi et educi exercitum in Algidum iussit; sedemus desides domi mulierum ritu inter nos altercantes, praesenti pace laeti nec cernentes ex otio illo brevi multiplex bellum rediturum.
his ego gratiora dictu alia esse scio; sed me vera pro gratis loqui, etsi meum ingenium non moneret, necessitas cogit. vellem equidem vobis placere, Quirites; sed multo malo vos salvos esse, qualicumque erga me animo futuri estis.
natura hoc ita comparatum est, ut, qui apud multitudinem sua causa loquitur, gratior eo sit, cuius mens nihil praeter publicum commodum videt; nisi forte adsentatores publicos, plebicolas istos, qui vos nec in armis nec in otio esse sinunt, vestra vos causa incitare et stimulare putatis.
concitati aut honori aut quaestui illis estis, et, quia in concordia ordinum nullos se usquam esse vident, malae rei se quam nullius ac duces esse volunt. quarum rerum si vos taedium tandem capere potest
et
nulla supplicia recuso, nisi paucis diebus hos populatores agrorum nostrorum fusos fugatosque castris exuero et a portis nostris moenibusque ad illorum urbes hunc belli terrorem, quo nunc vos attoniti estis, transtulero.”
raro alias tribuni popularis oratio acceptior plebi quam tunc severissimi consulis