Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
tum de re publica de exercitibus scribendis, de provinciis relatum.
cum Africam novam provinciam extra sortem P. Scipioni destinari homines fama ferrent, et ipse nulla iam modica gloria contentus non ad gerendum modo bellum, sed ad finiendum diceret se consulem declaratum esse,
neque aliter id
Q. Fabius Maximus rogatus sententiam: “scio multis vestrum videri, patres conscripti, rem actam hodierno die agi, et frustra habiturum orationem, qui tamquam de integra re de Africa provincia sententiam dixerit.
ego autem primum illud ignoro, quem ad modum certa iam provincia Africa consulis viri fortis ac strenui sit, quam nec senatus censuit in hunc annum provinciam esse nec populus iussit.
deinde, si est, consulem peccare arbitror, qui de re transacta simulando se referre senatum ludibrio habet, non senatorem, qui de quo consulitur suo loco dicit sententiam.
atque ego certum habeo dissentienti mihi ab ista festinatione in Africam traiciendi duarum rerum subeundam opinionem esse:
unius, insitae ingenio meo cunctationis, quam metum pigritiamque homines adulescentes sane appellent, dum me ne paeniteat adhuc aliorum speciosiora primo aspectu consilia semper visa, mea usu meliora; alterius,
obtrectationis atque invidiae adversus crescentem in dies gloriam fortissimi consulis.