Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
ob haec, quibus maiora nec sperare nec optare ab dis poteramus, gratias actum nos decem legatos Saguntinus senatus populusque ad vos misit, simul gratulatum,
quod ita res per hos annos in Hispania atque Italia gessistis, uti Hispaniam non Hibero tenus, sed qua terrarum ultimus finis Oceanus, domitam armis habeatis, Italiae, nisi quatenus vallum castrorum cingit, nihil reliqueritis Poeno.
Iovi optimo maximo, praesidi Capitolinae arcis, non grates tantum ob haec agere iussi sumus, sed donum hoc etiam, si vos permitteretis, coronam auream in Capitolium victoriae ergo ferre.
id uti permittatis quaesumus, utique, si vobis ita videretur, quae nobis imperatores vestri commoda tribuerunt,
ea rata atque perpetua auctoritate vestra faciatis.” senatus legatis Saguntinis respondit et dirutum et restitutum Saguntum fidei socialis utrimque servatae documentum omnibus gentibus fore;
suos imperatores recte et ordine et ex voluntate senatus fecisse, quod Saguntum restituerint civesque Saguntinos servitio exemerint; quaeque alia eis benigne fecerint, ea senatum ita voluisse fieri;
donum permittere ut in Capitolio ponerent. locus inde lautiaque legatis praeberi iussa, et muneris ergo in singulos dari ne minus dena milia aeris.
legationes deinde ceterae in senatum introductae auditaeque.
et petentibus Saguntinis, ut, quatenus tuto possent, Italiam spectatum irent, duces dati litteraeque per oppida missae, ut Hispanos comiter acciperent.