Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
ceterum se neque arma iis adempturum neque obsides imperaturum — quippe ea pignera timentium rebellionem esse — ; se libera arma relinquere, solutos animos;
neque se in obsides innoxios, sed in ipsos, si defecerint, saeviturum, nec ab inermi, sed ab armato hoste poenas expetiturum. utramque fortunam expertis permittere sese, utrum propitios an iratos habere Romanos mallent.
ita dimissus Mandonius pecunia tantummodo imperata, ex qua stipendium militi praestari posset.
ipse Marcio in ulteriorem Hispaniam praemisso, Silano Tarraconem remisso paucos moratus dies, dum imperatam pecuniam Ilergetes pernumerarent, cum expeditis Marcium iam adpropinquantem Oceano adsequitur.
incohata res iam ante de Masinissa aliis atque alis de causis dilata erat, quod Numida cum ipso utique congredi Scipione volebat atque eius dextra fidem sancire: ea tum itineris tam longi ac tam devii causa Scipioni fuit.
Masinissa cum Gadibus esset, certior adventare eum a Marcio factus, causando corrumpi equos inclusos in insula penuriamque rerum et facere ceteris et ipsos sentire, ad hoc equitem marcescere desidia,
Magonem perpulit, ut se traicere in continentem ad depopulandos proximos Hispaniae agros pateretur.
transgressus tres principes Numidarum praemittit ad tempus locumque conloquio statuendum. duos pro obsidibus retineri ab Scipione iubet; remisso tertio, qui quo iussus erat adduceret Masinissam, cum paucis in conloquium venerunt.
ceperat iam ante Numidam ex fama rerum gestarum
ceterum maior praesentis veneratio cepit; et, praeterquam quod suapte natura multa maiestas inerat, adornabat promissa caesaries habitusque corporis non cultus munditiis, sed virilis vere ac militaris,