Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
tertia pars quae in colle ad spectaculum magis tutum quam ad partem pugnae capessendam steterat, et locum et tempus ad fugiendum habuit.
inter eos et reguli ipsi fugerunt, priusquam tota circumveniretur acies inter tumultum elapsi.
castra eodem die Hispanorum praeter ceteram praedam cum tribus ferme milibus hominum capiuntur.
Romani sociique ad mille et ducenti eo proelio ceciderunt, vulnerata amplius tria milia hominum. minus cruenta victoria fuisset, si patentiore campo et ad fugam capessendam facili foret pugnatum.
Indibilis abiectis belli consiliis nihil tutius in adflictis rebus experta fide et clementia Scipionis ratus, Mandonium fratrem ad eum mittit;
qui advolutus genibus fatalem rabiem temporis eius accusat, velut contagione quadam pestifera non Ilergetes modo et Lacetani, sed castra quoque Romana insanierint.
suam quidem et fratris et reliquorum popularium condicionem esse, ut aut, si ita videatur, reddant spiritum P. Scipioni ab eodem illo acceptunm, aut servati bis uni debitam vitam pro eo in perpetuum devoveant.
antea in causa sua fiduciam sibi fuisse nondum experta clementia eius; nunc contra nullam in causa, omnem in misericordia victoris spem repositam habere.
mos vetustus erat Romanis, cum quo
Scipio multis invectus in praesentem absentemque Indibilem verbis, illos quidem merito perisse ipsorum maleficio ait, victuros suo atque populi Romani beneficio.