Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
primo expectaverant, ut, qui se tanto imperio dignos crederent, nomina profiterentur. quae ut destituta expectatio est, redintegratus luctus acceptae cladis desideriumque imperatorum amissorum.
maesta itaque civitas, prope inops consilii, comitiorum die tamen in campum descendit;
cum subito P. Cornelius, P. Cornelii, qui in Hispania ceciderat, filius, quattuor et viginti ferme annos natus, professus se petere in superiore, unde conspici posset, loco constitit.
in quem postquam omnium ora conversa sunt clamore ac favore ominati extemplo sunt felix faustumque imperium.
iussi deinde inire suffragium ad unum omnes non centuriae modo sed etiam homines P. Scipioni imperium esse in Hispania iusserunt.