Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
ceterum post rem actam, ut iam resederat impetus animorum: ardorque, silentium subito ortum et tacita cogitatio quidnam egissent? nonne favor plus valuisset quam ratio?
aetatis maxime paenitebat; quidam fortunam etiam domus horrebant nomenque ex funestis duabus familiis in eas provincias, ubi inter sepulcra patris patruique res gerendae essent, proficiscentis.
quaa ubi ab re tanto impetu acta sollicitudinem curamque hominum animadvertit, advocata contione ita de aetate sua imperioque mandato et bello, quod gerundum esset magno elatoque animo disseruit,
ut ardorem eum, resederat, excitaret rursus novaretque et impleret homines certioris spei, quam quantam fides promissi humani aut ratio ex fiducia rerum subicere solet.
fuit enim Scipio non veris tantum virtutibus mirabilis, sed arte quoque quadam ab iuventa in ostentationem earum compositus,