Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

signis repente sublatis Celtiberi abeunt nihil aliud quaerentibus causam obtestantibusque, ut manerent, Romanis respondentes quam domestico se avocari bello.

Scipio, postquam socii nec precibus nec vi retineri poterant, nec se aut parem sine illis hosti esse aut fratri coniungi vidit posse, nec ullum aliud salutare consilium in promptu esse,

retro quantum posset cedere statuit, in id omni cura intentus, necubi hosti aequo; se committeret loco, qui transgressus flumen prope vestigiis abeuntium insistebat.

per eosdem dies P. Scipionem par terror, periculum maius ab novo hoste urgebat.

Masinissa erat iuvenis, eo tempore socius Carthaginiensium, deinde clarum potentemque Romana fecit amicitia. is tum cum equitatu Numidarum

et advenienti P. Scipioni occurrit et deinde adsidue dies noctesque infestus aderat,

ut non vagos tantum procul a castris lignatum pabulatumque progressos exciperet, sed ipsis obequitaret castris invectusque in medias saepe omnia ingenti tumultu turbaret.