Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ibi Cn. Scipio cum quibus ante dictum est copiis substitit; P. Scipio profectus ad destinatam belli partem.

Hasdrubal postquam animadvertit exiguum Romanum exercitum in castris et spem omnem in Celtiberorum auxiliis esse,

peritus omnis barbaricae et praecipue omnium earum gentium, in quibus per tot annos militabat,

perfidiae, facili linguae commercio, cum utraque castra plena Hispanorum essent, per occulta conloquia paciscitur magna mercede cum Celtiberorum principibus, ut copias inde abducant.

nec atrox visum facinus; non enim ut in Romanos verterent

278
arma agebatur, et merces, quanta vel pro bello satis esset, dabatur, ne bellum gererent, et cum ipsa, tum reditus domum fructusque videndi suaque grata vulgo erant.

itaque non ducibus facilius quam multitudini persuasum est. simul ne metus quidem ab Romanis erat, quippe tam paucis, si vi retinerent.

id quidem cavendum semper Romanis erit, exemplaque haec vere pro documentis habenda, ne ita externis credant auxiliis, ut non plus sui roboris suarumque proprie virium in castris habeant.