Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Hannibal ex agro Beneventano castra ad Capuam cum movisset, tertio post die quam venit copias in aciem eduxit haudquaquam dubius,
quod Campanis absente se paucos ante dies secunda fuisset pugna,! quin multo minus se suumque totiens victorem exercitum sustinere Romani possent.
ceterum postquam pugnari coeptum est, equitum maxime incursu, cum iaculis obrueretur, laborabat Romana acies, donec signum equitibus datum est, ut in hostem admitterent equos.
ita equestre proelium erat, cum procul visus Sempronianus exercitus, cui Cn. Cornelius quaestor praeerat, utrique parti parem metum praebuit, ne hostes novi adventarent.
velut ex composite utrimque signum receptui datum, reductique in castra prope aequo Marte
inde consules, ut averterent a Capua Hannibalem, nocte, quae secuta est, diversi, Fulvius in agrum Cumanum, Claudius in Lucanos abit.
postero die cum vacua castra Romanorum esse nuntiatum Hannibali esset et duobus agminibus diversos abisse, incertus primo, utrum sequeretur, Appium institit sequi.
ille circumducto hoste, qua voluit, alio itinere ad Capuam redit.
Hannibali alia in his locis bene gerendae rei fortuna oblata est. M. Centenius fuit cognomine Paenula, insignis inter primi pili centuriones et magnitudine corporis et animo.
is perfunctus militia per P. Cornelium Sullam praetorem in senatum introductus petit a patribus, uti sibi quinque milia militum darentur: se peritum