Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
postquam in conspectum venere, “provoco te” inquit “ad pugnam, Crispine,” Badius; “conscendamus equos summotisque allis, uter bello melior sit, decernamus.”
ad ea Crispinus nec sibi nec illi ait hostes deesse, in quibus virtutem ostendant: se, etiamsi in acie occurrerit, declinaturum, ne hospitali caede dextram violet;
conversusque abibat. enimvero ferocius tum Campanus increpare mollitiam ignaviamque et se digna probra in insontem iacere, hospitalem hostem
si parum publicis foederibus ruptis dirempta simul et privata iura esse putet, Badium Campanum T. Quinctio Crispino Romano palam duobus exercitibus audientibus renuntiare hospitium.
nihil sibi cum eo consociatum, nihil foederatum hosti cum hoste, cuius patriam ac penates publicos privatosque oppugnatum venisset.
si vir esset, congrederetur. diu cunctantem Crispinum perpulere turmales, ne inpune insultare Campanum pateretur;
itaque tantum moratus, dum imperatores consuleret, permitterentne sibi extra ordinem in provocantem hostem pugnare, permissu eorum arma cepit equumque conscendit et Badium nomine compellans ad pugnam evocavit.
nulla mora a Campano facta est; infestis equis concurrerunt. Crispinus supra scutum sinistrum umerum Badio hasta transfixit superque delapsum cum vulnere ex equo desiluit, ut pedes iacenter conficeret.
Badius, priusquam opprimeretur, parma atque equo relicto ad suos aufugit;
Crispinus equum armaque capta et cruentam cuspidem insignis spoliis ostentans cum magna laude et gratulatione militum ad consules est deductus laudatusque ibi magnifice et donis donatus.