Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

haec ad Romanos Syracusani detulerunt abnuentes Leontinos in sua potestate esse: itaque integro secum foedere bellum Romanos cum iis gestures, neque sese defuturos ei bello ita, ut in potestatem redacti suae rursus dicionis essent, sicut pax convenisset.

Marcellus cum omni exercitu profectus in Leontinos, Appio quoque accito, ut altera parte adgrederetur, tanto ardore militum est usus ab ira inter condiciones pacis interfectae stationis, ut primo impetu urbem expugnarent.

Hippocrates atque Epicydes, postquam capi muros refringique portas videre, in arcem sese paucis recepere; inde clam nocte Herbesum perfugiunt.

Syracusanis octo milium armatorum agmine profectis domo ad Mylan flumen nuntius occurrit captam urbem esse, cetera falsa mixta veris ferens:

caedem promiscuam militum atque oppidanorum factam, nec quicquam puberum arbitrari superesse; direptam urbem, bona locupletium donata.

ad nuntium tam atrocem constitit agmen, concitatisque omnibus duces — erant autem Sosis ac Dinomenes — , quid agerent, consultabant.

terroris speciem haud vanam mendacio praebuerant verberati ac securi percussi transfugae ad duo

214
milia hominum;