Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
ne, qui Cannensi ruinae non succubuissent, ad minores calamitates animos summitterent. quod ad Carthaginienses hostes Hannibalemque attineret,
prospera modo essent, sicut speraret futura; Gallicum bellum et omitti tuto et differri posse, ultionemque fraudis in deorum ac populi Romani potestate fore. de hoste Poeno exercitibusque, per quos id bellum gereretur, consultandum atque agitandum.
ipse primum, quid peditum equitumque, quid civium, quid sociorum in exercitu esset dictatoris, disseruit; tum Marcellus suarum copiarum summam exposuit;
quid in Apulia cum C. Terentio consule esset, a peritis quaesitum est. nee, unde duo consulares exercitus satis firmi ad tantum bellum efficerentur, inibatur ratio. itaque Galliam, quamquam stimulabat iusta ira, omitti eo anno placuit.
exercitus dictatoris consuli decretus est. de exercitu M. Marcelli, qui eorum ex fuga Cannensi essent, in Siciliam eos traduci atque ibi militare, in Italia bellum esset, placuit;
eodem ex dictatoris legionibus reici militem minimi quemque roboris, nullo praestituto militiae tempore, nisi quod stipendiorum legitimorum esset.
duae legiones urbanae alteri consuli, qui in locum L. Postumi suffectus esset, decretae sunt, eumque, cum primum salvis auspiciis posset, creari placuit;