Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

legiones praeterea duas primo quoque tempore ex Sicilia acciri, atque inde consulem, cui legiones urbanae evenissent, militum sumere quantum opus esset;

C. Terentio consul prorogari in annum imperium, neque de eo exercitu, quem ad praesidium Apuliae haberet, quicquam minui.

dum haec in Italia geruntur apparanturque, nihilo segnius in Hispania bellum erat, sed ad eam diem magis prosperum Romanis.

P. et Cn. Scipionibus inter se partitis copias, ut Gnaeus terra, Publius

154
navibus rem gereret, Hasdrubal Poenorum imperator, neutri parti virium satis fidens, procul ab hoste intervallo ac locis tutus tenebat se, quoad multum ac diu obtestanti quattuor milia peditum, mille equites in supplementum missi ex Africa sunt.

tum refecta tandem spe castra propius hostem movit, classemque et ipse instrui pararique iubet ad insulas maritumamque oram tutandam.

in ipso impetu movendarum de integro rerum perculit eum praefectorum navium transitio, qui post classem ad Hiberum per pavorem desertam graviter increpiti numquam deinde satis fidi aut duci aut Carthaginiensium rebus fuerant.

fecerant hi transfugae motum in Tartesiorum gente, desciverantque iis auctoribus urbes aliquot, una etiam ab ipsis vi capta fuerat.