Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
quae ut Hannibalem non mediocri sollicitum cura habebat, tandem eum militiae magistrum delegisse Romanos cernentem,
qui bellum ratione, non fortuna gereret, ita contempta erat inter civis armatos pariter togatosque, utique postquam absente eo temeritate magistri equitum laeto verius dixerim quam prospero eventu pugnatum fuerat.
accesserant duae res ad augendam invidiam dictatoris, una fraude ac dolo Hannibalis, quod, cum a perfugis ei monstratus ager dictatoris esset, omnibus circa solo aequatis ab uno eo ferrum ignemque et vim omnem hostilem abstineri iussit, ut occulti alicuius pacti ea merces videri posset,
altera ipsius facto, primo forsitan dubio, quia non expectata in eo senatus auctoritas est, ad extremum ambigue in maximam laudem verso.
in permutandis captivis, quod sic primo Punico bello factum erat, convenerat inter duces Romanum Poenumque, ut, quae pars plures reciperet quam daret, argenti pondo bina et selibras in militem praestaret.
ducentis quadraginta septem cum plures Romanus quam Poenus recepisset argentumque
quoniam non consuluisset patres tardius erogaretur, inviolatum ab hoste agrum misso Romam Quinto filio vendidit fidemque publicam inpendio privato exsolvit.