Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quid adferret, expromit, et fide accepta dataque ac loco et tempore constituto ad obsides tradendos Saguntum redit. diem insequentem absumpsit cum Bostare mandatis ad rem agendam accipiendis.

dimissus cum se nocte iturum, ut custodias hostium falleret, constituisset, ad compositam cum iis horam excitatis custodibus puerorum profectus, veluti ignarus in praeparatas

85
sua fraude insidias ducit.

in castra Romana perducti; cetera omnia de reddendis obsidibus, sicut cum Bostare constitutum erat, acta per eum eodem ordine, quo si Carthaginiensium nomine sic ageretur. maior aliquanto Romanorum gratia fuit in re pari,

quam quanta futura Carthaginiensium fuerat. illos enim gravis superbosque in rebus secundis expertos fortuna et timor mitigasse videri poterat;

Romanus primo adventu incognitus ante ab re clementi liberalique initium fecerat; et Abelux, vir prudens, haud frustra videbatur socios mutasse.

itaque ingenti consensu defectionem omnes spectare; armaque extemplo mota forent, ni hiems, quae Romanos quoque et Carthaginienses concedere in tecta coegit, intervenisset.

haec in Hispania secunda aestate Punici belli gesta, cum in Italia paulum intervalli cladibus Romanis sollers cunctatio Fabii fecisset;