Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

excito deinde Scipione hibernis toto cis Hiberum rursus cedit agro. Scipio relictam ab auctore defectionis Ilergetum gentem cum infesto exercitu invasisset,

conpulsis omnibus Atanagrum urbem, quae caput eius populi erat, circumsedit intraque dies paucos pluribus quam ante obsidibus imperatis Ilergetes pecunia etiam multatos in ius dicionemque recepit.

inde in Ausetanos prope Hiberum, socios et ipsos Poenorum, procedit, atque urbe eorum obsessa Lacetanos auxilium finitimis ferentes nocte procul iam urbe, cum intrare vellent, excepit insidiis.

caesa ad duodecim milia; exuti prope omnes armis domos passim palantes per agros diffugere. nec obsesses alia ulla res quam iniqua oppugnantibus hiems tutabatur.

triginta dies obsidio fuit, per quos raro umquam nix minus quattuor pedes alta iacuit; adeoque pluteos ac vineas Romanorum operuerat, ut ea sola ignibus aliquotiens coniectis ab hoste etiam tutamentum fuerit.

postremo, cum Amusicus princeps eorum ad Hasdrubalem profugisset, viginti argenti talentis pacti deduntur. Tarraconem in hiberna est.

Romae aut circa urbem multa ea hieme prodigia facta aut, quod evenire solet motis semel in religionem animis, multa nuntiata et temere credita sunt,