Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
ceterum praeda oppidi parvi pretii rerum fuit, supellex barbarica, ac vilium mancipiorum;
castra militem ditavere non eius modo exercitus, qui victus erat, sed et eius, qui cum Hannibale in Italia militabat, omnibus fere rebus, ne gravia impedimenta ferentibus essent, citra Pyrenaeum relictis.
priusquam certa huius cladis fama accideret, transgressus Hiberum Hasdrubal cum octo milibus peditum, mille equitum, tamquam ad primum adventum Romanorum occursurus, postquam perditas res ad Cissim amissaque castra accepit, iter ad mare convertit.
haud procul Tarracone classicos milites navalesque socios vagos palantisque per agros, quod ferme fit, ut secundae res creent, equite passim dimisso cum magna caede, maiore fuga ad naves compellit;
nec diutius circa ea loca morari ausus, ne ab Scipione opprimeretur, trans Hiberum sese recepit.
et Scipio raptim ad famam novorum hostium agmine acto, cum in paucos praefectos navium arimadvertisset,
vixdum digresso eo Hasdrubal aderat, et Ilergetum populo, qui obsides Scipioni dederat, ad defectionem inpulso cum eorum ipsorum iuventute agros fidelium Romanis sociorum vastat.