Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

adiciebat huic muneri agri aliquantum, quem publicum possideri a privatis criminabatur. id multos quidem patrum, ipsos possessores, periculo rerum suarum terrebat; sed et publica patribus sollicitudo inerat, largitione consulem periculosas libertati opes struere.

primum lex agraria promulgata est, numquam deinde usaue ad hanc memoriam sine maximis motibus rerum agitata.

consul alter largitioni resistebat auctoribus patribus nec omni plebe adversante, quae primo coeperat fastidire munus vulgatum:

a civibus abisse in socios; saepe deinde et Verginium consulem in contionibus velut vaticinantem audiebat, pestilens collegae munus esse, agros illos servitutem

113
iis, qui acceperint, laturos, regno viam fieri. quid ita enim adsumi socios et nomen Latinum?

quid attinuisse Hernicis, paulo ante hostibus, capti agri partem tertiam reddi, nisi ut eae gentes pro Coriolano ducem Cassium habeant? popularis iam esse dissuasor

et intercessor legis agrariae coeperat. uterque deinde consul certatim plebi indulgere. Verginius dicere passurum se adsignari agros, dum ne cui nisi civi Romano adsignentur;

Cassius, quia in agraria largitione ambitiosus in socios eoque civibus vilior erat, ut alio munere sibi reconciliaret civium animos, iubere pro Siculo frumento pecuniam acceptam retribui populo.