Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
de his videris, quos, si pergis, aut inmatura mors aut longa servitus manet.” uxor deinde ac liberi amplexi, fletusque ab omni turba mulierum ortus et conploratio sui patriaeque fregere tandem virum.
inde suos dimittit; ipse retro ab urbe castra movit.
refert certe hanc saepe eum exacta aetate usurpasse vocem, multo miserius seni exilium esse. non inviderunt laude sua mulieribus viri Romani — adeo sine obtrectatione gloriae alienae vivebatur —
, monumentoque quod esset, templum Fortunae muliebri aedificatum dedicatumque est. rediere deinde Volsci adiunctis Aequis in agrum Romanum, sed Aequi Attium Tullium ultra tulere ducem.
ex certamine, Volsci Aequine imperatorem coniuncto exercitui darent, seditio, deinde atrox proelium ortum. ibi fortuna populi Romani duos hostium exercitus haud minus pernicioso quam pertinaci certamine confecit.
T. Sicinius et C. Aquilius. Sicinio Volsci, Aquilio Hernici — nam ii quoque in armis erant — provincia evenit. eo anno Hernici devicti; cum Volscis aequo Marte discessum est.
Sp. Cassius deinde et Proculus Verginius consules facti. cum Hernicis foedus ictum; agri partes duae ademptae. inde dimidium Latinis, dimidium plebi divisurus consul Cassius erat.