Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
quae ubi consul accept, sibimet ipsi circumeundos adloquendosque milites ratus, ut ad quosque venerat, cunctantes arma capere increpabat:
quid cessarent tergiversarenturque? hostem in castra venturum, nisi illi extra castra exissent, et pro tentoriis suis pugnaturos, si pro vallo nollent. armatis ac dimicantibus dubiam victoriam esse;
qui nudus atque inermis hostem maneat, ei aut mortem aut servitutem patiendam.
haec iurganti increpantique respondebant confectos se pugna hesterna esse, nec virium quicquam nec sanguinis superesse; maiorem multitudinem hostium apparere, quam pridie fuerit. inter haec adpropinquabat agmen;