Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

minus cladis, ceterum non plus animorum ad hostes erat. ubi primum inluxit, abire sine certamine cupiunt; sed via una et ea ipsa praeter hostes erat, quam ingressi praebuere speciem recta tendentium ad castra oppugnanda.

consul arma capere milites iubet et sequi se extra vallum; legatis, tribunis, praefectis sociorum imperat, quod apud quemque facto opus est.

omnes adfirmant se quidem omnia facturos, sed militum iacere animos; tota nocte inter vulnera et gemitus morientium vigilatum esse;

si ante lucem ad castra ventum foret, tantum pavoris fuisse, ut relicturi signa fuerint; nunc pudore a fuga contineri, alioqui pro victis esse.