Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

itaque simul conspecta sunt Romana signa, extemplo a primo Samnitium agmine ad novissimum fremitus perfertur, exire, id quod timuerint, ad inpediendum iter Romanos;

nullam inde ne fugae quidem patere viam; illo loco aut cadendum esse aut stratis hostibus per corpora eorum evadendum.

in medium sarcinas coniciunt; armati suis quisque ordinibus instruunt aciem.

iam exiguum inter duas acies erat spatium, et stabant expectantes, dum ab hostibus prius impetus, prius clamor inciperet. neutris animus est ad pugnandum,

diversique integri atque intacti abissent, ni cedenti instaturum alterum timuissent. sua sponte inter invitos tergiversantisque segnis pugna clamore incerto atque inpari coepit; nec vestigio quisquam movebatur.

tum consul Romanus, ut rem excitaret, equitum paucas turmas extra ordinem inmisit; quorum cum plerique delapsi ex equis essent et alii turbati, et a Samnitium acie ad opprimendos eos, qui ceciderant, et ad suos tuendos ab Romanis procursum est.

inde paulum inritata pugna est; sed aliquanto et inpigre magis et plures procurrerant Samnites, et turbatus eques sua ipse subsidia territis equis proculcavit.