Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

haec iurganti increpantique respondebant confectos se pugna hesterna esse, nec virium quicquam nec sanguinis superesse; maiorem multitudinem hostium apparere, quam pridie fuerit. inter haec adpropinquabat agmen;

et iam breviore intervallo certiora intuentes, vallum secum portare Samnitem adfirmant nec dubium esse, quin castra circumvallaturi sint.

enim vero consul indignum facinus esse vociferari, tantam contumeliam ignominiamque ab ignavissimo accipi hoste.

“etiamne circumsedebimur” inquit “in castris, ut fame potius per ignominiam quam ferro, si necesse est, per virtutem moriamur?” di bene verterent; facerent, quod se dignum quisque ducerent:

consulem M. Atilium vel solum, si

606
nemo alius sequatur, iturum adversus hostes casurumque inter signa Samnitium potius, quam circumvallari castra Romana videat.

dicta consulis legati tribunique et omnes turmae equitum et centuriones primorum ordinum adprobavere.

tum pudore victus miles segniter arma capit, segniter e castris egreditur; longo agmine nec continenti maesti ac prope victi procedunt adversus hostem nec spe nec animo certiorem.