Ars Poetica

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. nec virtute foret clarisve potentius armis
  2. quam lingua Latium, si non offenderet unum
  3. quemque poetarum limae labor et mora. vos, o
  4. Pompilius sanguis, carmen reprehendite, quod non
  5. multa dies et multa litura coercuit atque
  6. praesectum deciens non castigavit ad unguem.
  7. ingenium misera quia fortunatius arte
  8. credit et excludit sanos Helicone poetas
  9. Democritus, bona pars non unguis ponere curat,
  10. non barbam, secreta petit loca, balnea vitat.
  11. nanciscetur enim pretium nomenque poetae,
  12. si tribus Anticyris caput insanabile numquam