Ars Poetica

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. Antiphaten, Scyllamque, et cum Cyclope Charybdim;
  2. nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri
  3. nec gemino bellum Troianum orditur ab ovo:
  4. semper ad eventum festinat et in medias res
  5. non secus ac notas auditorem rapit et quae
  6. desperat tractata nitescere posse relinquit
  7. atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet,
  8. primo ne medium, medio ne discrepet imum.
  9. tu, quid ego et populus mecum desideret, audi,
  10. si plausoris eges aulaea manentis et usque
  11. sessuri, donec cantor 'vos plaudite' dicat.
  12. aetatis cuiusque notandi sunt tibi mores,