Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. audebit, quaecumque parum splendoris habebunt
  2. et sine pondere erunt et honore indigna ferentur,[*]()
  3. verba movere loco, quamvis invita recedant
  4. et versentur adhuc intra [*]() penetralia Vestae;
  5. p.434
  6. obscurata diu populo bonus eruet atque
  7. proferet in lucem speciosa vocabula rerum,
  8. quae priscis memorata Catonibus atque Cethegis
  9. nunc situs informis premit et deserta vetustas;
  10. adsciscet nova, quae genitor produxerit usus.
  11. vemens et liquidus [*]() puroque simillimus amni
  12. fundet opes Latiumque beabit divite lingua;
  13. luxuriantia compescet, nimis aspera sano
  14. levabit cultu, virtute carenti [*]() tollet,
  15. ludentis speciem dabit et torquebitur, ut qui
  16. nunc Satyrum, nunc agrestem Cyclopa movetur.
  17. Praetulerim scriptor delirus inersque videri,
  18. dum mea delectent mala me vel denique fallant,
  19. quam sapere et ringi. fuit haud ignobilis Argis, [*]()
  20. qui se credebat miros audire tragoedos
  21. in vacuo laetus sessor plausorque theatro;