Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. terrarumque situs et flumina dicere, et arces
  2. montibus impositas et barbara regna, tuisque
  3. auspiciis totum confecta duclla per orbem,
  4. claustraque custodem pacis cohibentia Ianum,
  5. p.418
  6. et formidatam Parthis te principe Romam,
  7. si quantum cuperem possem quoque; sed neque parvum
  8. carmen maiestas recipit tua, nec meus audet
  9. rem temptare pudor quam vires ferre recusent.
  10. sedulitas autem stulte quem diligit urget,
  11. praecipue cum se numeris commendat et arte;
  12. discit [*]() enim citius meminitque libentius illud
  13. quod quis deridet, quam quod probat et veneratur.
  14. nil moror officium quod me gravat, ac neque ficto
  15. in peius voltu proponi cereus usquam
  16. nec prave factis decorari versibus opto,
  17. ne rubeam pingui donatus munere, et una
  18. cum scriptore meo, capsa porrectus [*]() operta, [*]()
  19. deferar in vicum vendentem tus et odores et piper
  20. et quidquid chartis amicitur ineptis.[*]()
  21. p.420
  1. Flore, bono claraque fidelis amice Neroni,