Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. gratus Alexandro regi magno fuit ille
  2. Choerilus, incultis qui versibus et male natis
  3. rettulit acceptos, regale nomisma, Philippos;
  4. sed veluti tractata notam labemque remittunt
  5. atramenta, fere scriptores carmine foedo
  6. splendida facta linunt, idem rex ille, poema
  7. qui tam ridiculum tam care prodigus emit,
  8. edicto vetuit, ne quis se praeter Apellen
  9. pingeret, aut alius Lysippo duceret aera
  10. fortis Alexandri voltum simulantia. quod si
  11. iudicium subtile videndis artibus illud
  12. ad libros et ad haec Musarum dona vocares,
  13. Boeotum in crasso iurares aere natum.
  14. At neque dedecorant tua de se iudicia atque
  15. munera, quae multa dantis cum laude tulerunt
  16. dilecti tibi [*]() Vergilius Variusque [*]() poetae,
  17. nec magis expressi voltus per aenea signa,
  18. quam per vatis opus mores animique virorum
  19. clarorum apparent, nec sermones ego mallem
  20. repentis per humum quam res componere gestas,