Epistulae
Horace
Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.
- aeque neglectum pueris senibusque nocebit,
- restat ut his ego me ipse regam solerque elementis,
- non possis oculo [*]() quantum contendere Lynceus,
- non tamen idcirco contemnas lippus inungui;
- nec quia desperes invicti membra Glyconis,[*]()
- nodosa corpus nolis prohibere cheragra.
- est quadam [*]() prodire tenus, si non datur ultra.
- Fervet avaritia miseroque cupidine pectus:
- sunt verba et voces, quibus hunc lenire dolorem
- possis et magnam morbi deponere partem.
- laudis amore tumes; sunt certa piacula, quae te