Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes.
  2. nunc agilis fio et mersor civilibus undis,
  3. virtutis verae custos rigidusque satelles;
  4. nunc in Aristippi furtim praecepta relabor
  5. et [*]() mihi res, non me rebus, subiungere conor.
  6. Ut nox longa quibus mentitur amica, diesque
  7. longa videtur opus debentibus, ut piger annus
  8. pupillis, quos dura premit custodia matrum;
  9. sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora, quae spem
  10. consiliumque morantur agendi naviter id quod
  11. aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque,