Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. sed convivatoris, uti ducis, ingenium res
  2. adversae nudare solent, celare secundae.”
  3. Nasidienus ad haec “tibi Di, quaecumque preceris,
  4. commoda dent: ita vir bonus es convivaque comis”
  5. et soleas poscit. tum in lecto quoque videres
  6. stridere secreta divisos aure susurros.’
  7. ‘nullos his mallem ludos spectasse; sed illa
  8. redde age quae deinceps risisti.’ ‘Vibidius dum
  9. quaerit de pueris, num sit quoque fracta lagoena,
  10. quod sibi poscenti non dentur pocula, dumque
  11. ridetur fictis rerum Balatrone secundo,
  12. Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arte
  13. emendaturus fortunam; deinde secuti
  14. mazonomo pueri magno discerpta ferentes
  15. membra gruis sparsi sale multo non sine farre,
  16. pinguibus et ficis pastum iecur anseris albae
  17. et leporum avolsos, ut multo suavius, armos,
  18. quam si cum lumbis quis edit. tum pectore adusto