Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. in patinam fecere, trahentia pulveris atri
  2. quantum non Aquilo Campanis excitat agris.
  3. nos maius veriti, postquam nihil esse pericli
  4. sensimus, erigimur; Rufus posito capite, ut si
  5. filius inmaturus obisset, flere. quis esset
  6. finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum
  7. tolleret: “heu, Fortuna, quis est crudelior in nos
  8. te Deus? ut semper gaudes inludere rebus
  9. humanis!” Varius mappa conpescere risum
  10. vix poterat. Balatro suspendens omnia naso
  11. “haec est condicio vivendi” aiebat, “eoque
  12. responsura tuo numquam est par fama labori.
  13. tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni
  14. sollicitudine districtum, ne panis adustus,
  15. ne male conditum ius adponatur, ut omnes
  16. praecincti recte pueri comptique ministrent.
  17. adde hos praeterea casus, aulaea ruant si,
  18. ut modo; si patinam pede lapsus frangat agaso.