Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. his mixtum ius est: oleo, quod prima Venafri
  2. pressit cella; garo de sucis piscis Hiberi;
  3. vino quinquenni, verum citra mare nato,
  4. dum coquitur — cocto Chium sic convenit, ut non
  5. hoc magis ullum aliud — ; pipere albo, non sine aceto,
  6. quod Methymnaeam vitio mutaverit uvam.
  7. erucas viridis, inulas ego primus amaras
  8. monstravi incoquere; inlutos Curtillus echinos,
  9. ut melius muria quod testa marina remittat.”
  10. interea suspensa gravis aulaea ruinas
  11. in patinam fecere, trahentia pulveris atri
  12. quantum non Aquilo Campanis excitat agris.
  13. nos maius veriti, postquam nihil esse pericli
  14. sensimus, erigimur; Rufus posito capite, ut si
  15. filius inmaturus obisset, flere. quis esset
  16. finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum
  17. tolleret: “heu, Fortuna, quis est crudelior in nos