Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. invertunt Allifanis vinaria tota
  2. Vibidius Balatroque secutis omnibus: imi
  3. convivae lecti nihilum nocuere lagoenis.
  4. adfertur squillas inter murena natantis
  5. in patina porrecta. sub hoc erus “haec gravida” inquit
  6. “capta est, deterior post partum carne futura.
  7. his mixtum ius est: oleo, quod prima Venafri
  8. pressit cella; garo de sucis piscis Hiberi;
  9. vino quinquenni, verum citra mare nato,
  10. dum coquitur — cocto Chium sic convenit, ut non
  11. hoc magis ullum aliud — ; pipere albo, non sine aceto,
  12. quod Methymnaeam vitio mutaverit uvam.
  13. erucas viridis, inulas ego primus amaras
  14. monstravi incoquere; inlutos Curtillus echinos,
  15. ut melius muria quod testa marina remittat.”
  16. interea suspensa gravis aulaea ruinas
  17. in patinam fecere, trahentia pulveris atri
  18. quantum non Aquilo Campanis excitat agris.
  19. nos maius veriti, postquam nihil esse pericli
  20. sensimus, erigimur; Rufus posito capite, ut si