Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. qui peccas minus atque ego, cum Fulvi Rutubaeque
  2. aut Pacideiani contento poplite miror
  3. proelia rubrica picta aut carbone, velut si
  4. re vera pugnent, feriant vitentque moventes
  5. arma viri? nequam et cessator Davus; at ipse
  6. subtilis veterum iudex et callidus audis.
  7. nil ego, si ducor libo fumante: tibi ingens
  8. virtus atque animus cenis responsat opimis?
  9. obsequium ventris mihi perniciosius est cur?
  10. tergo plector enim. qui tu inpunitior illa,
  11. quae parvo sumi nequeunt, obsonia captas?
  12. nempe inamarescunt epulae sine fine petitae
  13. inlusique pedes vitiosum ferre recusant
  14. corpus. an hic peccat, sub noctem qui puer uvam
  15. furtiva mutat strigili: qui praedia vendit,
  16. nil servile gulae parens habet? adde, quod idem
  17. non horam tecum esse potes, non otia recte
  18. ponere teque ipsum vitas fugitivus et erro,
  19. iam vino quaerens, iam somno fallere curam,
  20. frustra: nam comes atra premit sequiturque fugacem.’