Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. tot tantisque minor, quem ter vindicta quaterque
  2. inposita haud umquam misera formidine privet?
  3. adde super, dictis quod non levius valeat; nam,
  4. sive vicarius est, qui servo paret, uti mos
  5. vester ait, seu conservus, tibi quid sum ego? nempe
  6. tu, mihi qui imperitas, aliis servis miser atque
  7. duceris ut nervis alienis mobile lignum.
  8. quisnam igitur liber? sapiens sibi qui imperiosus,
  9. quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent,
  10. responsare cupidinibus, contemnere honores
  11. fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus,
  12. externi nequid valeat per leve morari,
  13. in quem manca ruit semper fortuna. potesne
  14. ex his ut proprium quid noscere? quinque talenta
  15. poscit te mulier, vexat foribusque repulsum
  16. perfundit gelida, rursus vocat: eripe turpi
  17. colla iugo Liber, “liber sum” dic age. non quis.
  18. urget enim dominus mentem non lenis et acris
  19. subiectat lasso stimulos versatque negantem.
  20. vel cum Pausiaca torpes, insane, tabella,