Satires
Horace
Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
- urget enim dominus mentem non lenis et acris
- subiectat lasso stimulos versatque negantem.
- vel cum Pausiaca torpes, insane, tabella,
- qui peccas minus atque ego, cum Fulvi Rutubaeque
- aut Pacideiani contento poplite miror
- proelia rubrica picta aut carbone, velut si
- re vera pugnent, feriant vitentque moventes
- arma viri? nequam et cessator Davus; at ipse
- subtilis veterum iudex et callidus audis.
- nil ego, si ducor libo fumante: tibi ingens
- virtus atque animus cenis responsat opimis?
- obsequium ventris mihi perniciosius est cur?
- tergo plector enim. qui tu inpunitior illa,
- quae parvo sumi nequeunt, obsonia captas?
- nempe inamarescunt epulae sine fine petitae
- inlusique pedes vitiosum ferre recusant
- corpus. an hic peccat, sub noctem qui puer uvam
- furtiva mutat strigili: qui praedia vendit,
- nil servile gulae parens habet? adde, quod idem
- non horam tecum esse potes, non otia recte