Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. praetereo sapiens argentea. tolle periclum:
  2. iam vaga prosiliet frenis natura remotis.
  3. tune mihi dominus, rerum imperiis hominumque
  4. tot tantisque minor, quem ter vindicta quaterque
  5. inposita haud umquam misera formidine privet?
  6. adde super, dictis quod non levius valeat; nam,
  7. sive vicarius est, qui servo paret, uti mos
  8. vester ait, seu conservus, tibi quid sum ego? nempe
  9. tu, mihi qui imperitas, aliis servis miser atque
  10. duceris ut nervis alienis mobile lignum.
  11. quisnam igitur liber? sapiens sibi qui imperiosus,
  12. quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent,
  13. responsare cupidinibus, contemnere honores
  14. fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus,
  15. externi nequid valeat per leve morari,
  16. in quem manca ruit semper fortuna. potesne
  17. ex his ut proprium quid noscere? quinque talenta
  18. poscit te mulier, vexat foribusque repulsum
  19. perfundit gelida, rursus vocat: eripe turpi
  20. colla iugo Liber, “liber sum” dic age. non quis.